# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.2.28-53

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.2.28 to 12.2.2.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.2.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.2.28

Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem [h. in turbine] in coelum: Elisaeus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa iu duas partes. Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei [h. quod ceciderat super eum]: reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliae, quod ceciderat ei [h. super eum], percussit aquas, et dixit: Ubi est Dominus Deus Eliae etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Elisaeus. Videntes autem eum [Ms. et Vulg. tacent eum] filii prophetarum qni erant in Jericho de contra dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Elisaeum. [T. CXIII.] Et venientes in occursum ejus, adoraverunt cum proni in terram, dixeruntque illi: Ecce, cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possint ire, et quaerere [Ms. et Vulg. requirere] dominum tuum [h. eant et quaerant dominum tuum), ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit [Vulg. add. eum] in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere. Coegeruntque eum, donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt. Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Jericho, dixitque eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere? Dixerunt quoque viri civitatis ad Elisaeum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. [T. CXIV.] At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod [Ms. qui] cum attulisset, egressus ad fontem aquarum, misit in eum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
