Latin
12.2.21.34 to 12.2.21.63
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.21.34-63
Unproofread scanNot analysed yet
[T. CCIII.] In tempore illo misit Berodach Baladan [Ms. tac. Baladan], filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras [h. libros] et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset Ezechias. Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit [h. Audito autem adventu eorum, Ezechias ostendit] eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia [h. non habet], unguenta quoque [h. unguentum quoque optimum], et domum vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis. Non fuit quidquam [Ms. tac. quidquam] quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt [Vulg. add. ad me], de Babylone. At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quae sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. [T. CCIV]. Dixit itaque Isaias Ezechiae: Audi sermonem Domini: Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus. Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollent [Ms. et Vulg. tollentur] et erunt eunuchi in palatio [h. templo] regis Babylonis. Dixitque Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini, quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis. Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam, et aque ductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? [T. CCV.] Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.