# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.22.25-53

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.22.25 to 12.2.22.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.22.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.22.25

malum] super Jerusalem et Judam: ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus. Et extendam super Jerusalem funiculum Samariae, et pondus domus Ahab, et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae [h. solet ampulla]; delens vertam, et ducam crebrius stylum [h. non habet ] super faciem ejus. Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus [Ms. manu] inimicorum ejus: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis: eo quod fecerint malum coram me [h. in oculis meis] et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc. Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis [h. peccato suo], quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino [h. in oculis Domini] Reliqua autem sermonum Manasse, et universa quae fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro Sermonum dierum regum] Juda? Juda? [T. CCVII.] Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Aza [Mss. et Vulg. Oza], et regnavit Amon filius ejus pro eo. Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Messalemeth [h. Messelemeth] filia Hares de Jetaba. Fecitque malum in conspectu Domini [h. in oculis Domini], sicut fecerat Manasses pater ejus. Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus; servivitque immunditiis [h. sordibus], quibus servierat pater ejus, et adoravit eas, et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. [T. CCVIII.] Tetenderuntque ei [Ms. tacet ei] insidias servi sui [h. Rebellaveruntque ei servi sui], et interfecerunt regem in domo sua. Percussit autem populus terrae omnes, qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
