# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.23.1-28

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.23.1 to 12.2.23.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.23.1

[Cap. XXII.] Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Idida, filia Adana de Besecath. Fecitque quod placitum erat coram Domino [h. in oculis Domini], et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram [T. CCIX]. Anno autem octavo decimo regis Josiae, misit rex Saphan filium Assia, filii Messulam, scribam templi Domini, dicens ei: Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia, quae illata est in templum [h. domum] Domini, quam collegerunt janitores [Vulg. add. templi] a populo, deturque fabris per praepositos in domo Domini: qui et distribuant [Mss. distribuent] eam his qui operantur in templo [h. domo] Domini, ad instauranda sartatecta templi [h. domus]: tignariis videlicet et caementariis, et iis qui interrupta componunt, et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum [h. domum]. Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et [Vulg. tac. el] in fide [h. Verumtamen non supputetur argentum his qui accipiunt quia in fide]. [T. CCX.] Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: librum Legis reperi in domo Domini: deditque Helcias volumen [h. librum] Saphan, qui et legit illud. Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei [h verbum] quod praeceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam, quae reperta est domo Domini [h. non habet]: et dederunt, ut distribueretur fabris a praefectis operum templi [h. domus] Domini. Narravitque [h. Nuntiavitque] Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege, et audisset rex verba libri Legis Domini [h. non habet], scidit vestimenta sua. Et praecepit Helciae sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribae, et Asaiae servo regis, dicens: Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Juda [h.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
