# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.23.29-37

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.23.29 to 12.2.23.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.23.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.23.29

et super re... et Juda], de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, iit facerent omne quod scriptum est nobis. Lerunt itaque, Helcias sacerdos et Ahicam, et Achobor, et Saphan, et Asaia, ad Holdam propheten, uxorem Sellum, filii Thecuae [h. Thiteva], filii Araas custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam. Et illa respondit eis: Haec dicit Dominus Deus Israel; Dicite viro, qui misit vos ad me: Haec dicit Dominus: Ecce, ego adducam mala super locum hunc, et super habitatores ejus, omnia verba Legis [h. libri] quae legit rex Juda: quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum, et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non exstinguetur: Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis [h. non habet], et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod [Mss. duo] videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus: idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
