Latin
12.2.24.1 to 12.2.24.22
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.24.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
[T. CCXI, Cap. XXIII.] Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem. Ascenditque rex templum [h. domum] Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant [Ms. habitant] in Jerusalem, cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis, qui inventus esi in domo Domini. Stetitque rex super gradum [h. columnam], et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta ejus, et testimonia, et caeremonias, in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba faederis hujus, quae scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto. Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal, et luco [Ms. et Vulg. in luco], et universae militiae caeli, et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Beth-El. Et delevit aruspices [h. sacerdotes] quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem, et eos, qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunae, et duodecim signis, et omni militiae coeli. Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulcra [Ms. sepulcrum] vulgi. Destruxit quoque aediculas examinatorum, quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi [h. non habet] domunculas luci. Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant [h. adolebant] sacerdotes, de Gabbaa [Ms. Gaba] usque Ber-Sabec, et destruxit aras [h. in excelsa] portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis.