# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.24.44-61

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.24.44 to 12.2.24.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.24.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.24.44

Liberaverunt Ossa ejus, osta prophetae, qui venerat de Samaria]. Insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Josias, et fecit eis, secundum omnia opera quae fecerat in Beth-El. Et occidit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem. [T. CCXIII.] Et praecepit omni populo, dicens: Facile Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus. Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josiae factum est Phase istud Domino [Ms. add. Deo] in Jerusalem. Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, abominationesque, quae fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo [h. domo] Domini. Similis illi [Ms. tacet illi] non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua, juxta omnem legem Mosi: neque post eum surrexit similis illi. Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes, quibus provocaverat eum Manasses. Dixit itaque-Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et projiciam civitatem hanc, quam elegi, Jerusalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi. Reliqua autem verborum [Vulg. sermonum] Josiae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? [T. CCXIV.] In diebus ejus ascendit Pharao Necho, rex Aegypti, contra regem Assyriorum, ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus, et occisus est in Mageddo, cum vidisset eum.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
