Latin
12.2.24.62 to 12.2.24.79
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.24.62-79
Unproofread scanNot analysed yet
Et portaverunt cum servi sui mortuum de Mageddo, et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Joahaz filium Josiae, et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. Viginti trium annorum erat Joahaz cum regnare caepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem; nomen matris ejus Amital [h. Amutal], filia Jeremiae, de Lobna [h. Libna]. Et fecit malum coram [h. in oculis] Domino, juxta omnia quae fecerant patres ejus. [T. CCXV.] Vinxitque eum Pharao Necho in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem, et imposuit mulctam terrae, centum talentis argenti et talento auri. Regemque constituit Pharao Necho Eliacim filium Josiae pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joiacim. Porro Joahaz tulit, et duxit in Aegyptum [h. et mortuus est ibi. Sic Vulg.] Argentum autem et aurum dedit Joiacim Pharaoni, cum indixisset terrae [Ms. tacet terrae] per singulos, ut conferretur juxta praeceptum Pharaonis, et unumquemque secundum vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terrae, ut daret Pharaoni Necho. Viginti quinque annorum erat Joiacim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus b Zebida filia Phadaja de Ruma. Et fecit malum coram Domino [h. in oculis Domini], juxta omnia quae fecerant patres ejus.