# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.26.1-21

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.26.1 to 12.2.26.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.26.1

[T. CCXVIII. Cap. XXVI] Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. Et clausa est civitas atque vallata, usque ad undecimum annum regis Sedeciae, nona die mensis: praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae. Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis ( porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem),fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis [h. non habet]. Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt cum. Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium. Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. Mense quinio septima die mensis (ipse est annus nonus decimus regis Babylonis): venit Nabuzardan princeps exercitus[h. magister cocorum], servus regis Babylonis, Jerusalem. Et succendit domum Domini, et domum regis: et omnes domos Jerusalem omnemque domum magnam combussit igni. Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum [ h. cum magistro cocorum ]. Reliquam autem populi partem [h. Reliquum autem populum], qui remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus, transtulit Nabuzardan princeps militiae [h. magister cocorum]. Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas. Columnas autem aereas, quae erant in templo [h. domo] Domini, et bases, et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
