# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.26.22-39

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.26.22 to 12.2.26.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.26.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.26.22

Ollas quoque aereas [h. non habet], et trullas, et f mortariola, et tridentes, et scyphos, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt. Necnon et thuribula et phialas; quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea, tulit princeps militiae [h. magister cocorum]: id est [h. non habet], columnas duas, mare unum, et bases, quas fecerat Salomon in templo [h. non habet]Domini: non erat pondus acris omnium vasorum. Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una, et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum, et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea: similem et columna secunda habebat ornatum. Tulit quoque princeps militiae [h. magister cocorum] Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum et tres janitores. Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros, et quinque viros de his qui steterant coram rege [h. videbant faciem regis], quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae, et sexaginta viros e vulgo [h. e vulgo terrae.] qui inventi fuerant in civitate. Quos tollens Nabuzardan princeps militum [h. magister cocorum], duxit ad regem Babylonis in Reblatha. Percussitque eos rex Babylonis, ei interfecit cos in Reblatha iu terra Emath, et translatus est Juda de terra sua. Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. Quod cum audissem omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismael filius Nathaniae, et Johannan filius Caree, et Saraia filius Theneumeth Nethophathites, et Jezionias filius Maachath, ipsi et Socii eorum, Juravitque eis Godolias et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldaeis [h.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
