Latin
12.2.3.1 to 12.2.3.32
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.3.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
[T. CXVI, Cap. IIΙ.] Joram vero filius Ahab regnavit super Israel in Samaria anno octavo decimo Josaphat regis Judae. Regnavitque duodecim annis. Et fecit malum coram Domino [h. in oculis Domini], sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas [h. titulum]; Baal, quas fecerat paler ejus. Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit, nec recessit ab eis. Porro Messa rex [Ms. Mesa] Moab nutriebat pecora multa [h. non habet], et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum, cum velleribus suis. Cumque mortuus fuisset Ahab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel [h. praevaricatus est rex Moab in rege Israel]. Egressus igitur rex Joram in die illa de Samaria, recensuit universum Israel. [T. CXVII.] Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me, veni mecum [h. veniesne mecum] contra eum ad praelium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus: equi mei, equi tui [h. Sicut ego sum, ita et tu, et sicut populus meus, ita et populus tuus, et sicut equi mei, ita et equi lui]. Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumaeae [h. per viam deserti Idumaeae]. [T. CXVIII.] Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Juda, et rex Edom, et circumierunt per [h. non habet] viam septem dierum, nec erat aqua exercitui, et jumentis quae sequebantur eos [h. quibus sedebant]. Dixitque rex Israel: Eheu, congregavit nos Dominus [h. Eheu quoniam vocavit Dominus] tres reges, ut traderet in manu Moab. Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur [h. ut consulamus) Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israel: Est hic Elisaeus filius Saphat, qui fundebat [h.