# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.3.33-59

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.3.33 to 12.2.3.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.3.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.3.33

fudit] aquam super manus Eliae. El ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Josaphat, et rex Edom. Dixit autem Elisaeus ad regem Israel: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui el matris tuae. Et ait illi rex Israel: Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus [Ms. manu] Moab? Dixitque ad eum Elisaeus: Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto [h. steti], quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. Nunc autem adducite mihi psalten. Cumque caneret psaltes, facta est super cum manus Domini, et ait: Haec dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus [h. Facite torrentem hunc] fossas et [h. non habet] fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam, et alveus [h. torrens] iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra. Parumque hoc [h. et leve] est in conspectu [h. in oculis] Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras [Ms. manu vestra]. Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. [T. CXIX.] Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce, aquae veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. Universi autem Moabitae, audientes quod ascendissent reges, ut pugnarent adversum cos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis. Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem, dixeruntque: Sanguis est gladii, pugnaverunt reges contra se [h. non habet] et caesi sunt mutuo, nunc perge ad praedam. Moab. Perrexeruntque in castra Israel: porro consurgens Israel percussit Moab: at [Ms.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
