Latin
12.2.3.60 to 12.2.3.65
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.3.60-65
Unproofread scanNot analysed yet
et] illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, et civitates destruxerunt, et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt, et universos fontes aquarum obturaverunt, et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent, et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent (Ms. inrumperet) ad regem Edom, et non potuerunt. Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum, et facta est indignatio magna in Israel, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam (h. non habet).