# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.4.1-26

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.4.1 to 12.2.4.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.4.1

(Cap. IV.) Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Elisaeum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum, et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Cui dixit Elisaeus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei (h. nisi lecythus olei), quo ungar. (T. CXX.) Cui ait: Vade et (Ms. et Vulg. tacent et) pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca. Et ingredere, et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu, et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint, tolles. Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat. Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum. Venit autem illa, et indicavit homini (h. viro) Dei. Et ille, Vade, inquit, (Ms. ad. et) vende oleum, et redde creditori tuo; tu autem, et filii tui vivite dc reliquo (T. CXXI.) Facta est autem quaedam dies, et transibat Elisaeus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem, cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet panem. Quae dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ergo coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut eum venerit ad nos, maneat ibi. Facta est igitur dies quaedam, et veniens divertit in coenaculum, et requievit ibi. Dixitque ad Gezi puerum suum: Voca Sunamiten istam.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
