Latin
12.2.4.27 to 12.2.4.54
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.4.27-54
Unproofread scanNot analysed yet
Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, dixit ad puerum suum (Ms. tacet suum): Loquere ad eam: Ecce, sedulo in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiae? Quae respondit: In medio populi mei habito. Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quaeras: filium enim non habet, et vir ejus senex est. Praecepit itaque, ut vocaret eam: quae cum vocata fuisset, et stetisset ad (Vulg. ante) ostium, dixit ad eam: (T. CXXII.) In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit [h. secundum tempus vitae], habebis in utero filium. At illa respondit: Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae. Et concepit mulier, et peperit filium, in tempore, et in hora eadem, qua dixerat ei Elisaeus. Crevit autem puer [h. parvulus]. Et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, ait patri suo: Caput meum, caput meum. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. [T. CXXIII.] Qui cum tulisset, et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis [h. viri] Dei, et clausit ostium, et egressa vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam ut excurram usque ad hominem [h. virum] Dei, et revertar. Qui ait [Ms. eum Vulg. ad. illi]: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt kalendae, neque sabbatum. Quae respondit: Pax. Stravitque asinam, et praecepit puero: Mina, et propera, ne mihi moram facias in eundo, et hoc age quod praecipio tibi.