# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.4.55-77

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.4.55 to 12.2.4.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.4.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.4.55

Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Rectene agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium [h. parvulum] tuum? Quae respondit: Recte [h. Pax]. Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus, et accessit Giezi, ut amoveret eam. Et ait homo Dei [h. vir Dei]: Dimitte illam, anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit me [Vulg. a me], et non indicavit mihi. Quae dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me? [T. CXXIV.] Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo [h. vir], non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi, et pones baculum meum super faciem pueri. Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam. Giezi autem praecesserat eos [Vulg. ante eos], et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, ct nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer. Ingressus est ergo Elisaeus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus: ingressusque clausit ostium super se, et [Vulg. et super] puerum, et oravit ad Dominum: Et ascendit, et incubuit super puerum (Ms. eum), posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus, et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc et illuc, et ascendit, et incubuit super eum, et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
