# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.4.78-105

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.4.78 to 12.2.4.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.4.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.4.78

(T. CXXV.) At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamiten hanc. Quae vocata, ingressa est ad eum Qui ait: Tolle Alium tuum. Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram, tulitque Alium suum, et egressa est, et Elisaeus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis (h. Dixitque puero suo): Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. (T. CXXVI.) Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem [h. malvas, invenitque vitem agrestem], et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti, nesciebat enim quid esset. Infuderunt ergo sociis, ut comederent: cumque gustassent de coctione, exclamaverunt, dicentes: Mors in olla vir Dei. Et non potuerunt comedere. At ille: Alferte, inquit, farinam. Et misit in ollam, et ait: Infunde turbae [h. populo] ut [Ms. et] comedat. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis [h. mali] in olla. Vir autem quidam venit de Balsalisa [Ms. Balsa- Isa] deferens viro Dei panes primitiarum [Ms. ad. et] viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua [h. et grana spicarum torrida]. At illo dixit: Da populo, ut comedat. Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam coram [Vulg. tacet coram] centum viris? Rursum ille: Da, ait, populo, ut comedat: haec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit. Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
