Latin
12.2.5.20 to 12.2.5.39
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.5.20-39
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater [h. pater mi], si rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis! [CXXVIII.] Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit Deus [Vulg. alius Deus] in universa terra, nisi tantum in Israel. [T. CXXIX.] Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo: At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto [h. steti], quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit. Dixitque Naaman: Ut vis, sed obsecro, concede mihi servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum [h. mulorum] de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur [Ms. ingreditur] dominus meus templum Remmon, ut adoret, et illo Innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo [Ms. tacet eo] in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo [Ms. suo] pro hac re [h. nisi Domino. Et pro hac re ignoscet mibi Dominus servo tuo, quando ingressus fuerit Dominus meus domum Remmon, ut adoret ibi, et innisus fuerit super manum meam, si adoravero in domo Remmon, adorante me in eodem loco, ignoscet mihi Dominus servo tuo pro hac re]. Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terrae tempore.