# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.5.40-63

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.5.40 to 12.2.5.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.5.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.5.40

[T. CXXX.] Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. Et secutus esi Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset currentem ad se, desiliit de curru io occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia [h. Nonne pax est]? Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te, dicens: Modo venerunt ad me duo adulescentes [h. pueri] de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices. Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coegit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. Cumque venisset jam [Ms. etiam] vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt. Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. [T. CXXXI.] Et dixit Elisaeus: Unde venis [h. non habet], Giezi? Qui respondit: Νon ivit servus tuus quoquam [Ms. quaquam]. At ille: Nonne, ait, cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo [h. vir] de curru suo in occursum tui? Nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta et vincta [Vulg. vineas], et oves, et boves, et servos, et ancillas. Sed et lepra Naaman adhaerebit [Ms. aderit] tibi, et semini tuo in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
