Latin
12.2.6.1 to 12.2.6.32
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.6.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. VI.] Dixerunt autem filii prophetarum ad Elisaeum: Ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollamus [Ms. et Vulg. tollam] singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite. Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna. Accidit autem, ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Eheu, domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei [h. vir Dei]: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. [T. CXXXII.] Praecidit ergo lignum, et misit [h. et jecit] illuc: natavitque ferrum, et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit [Ms. adtulit) illud. Rex autem Syriae pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo el illo ponamus insidias. [T. CXXXIII.] Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave, ne transeas in locum illum: quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque [Ms. tacet itaque] rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit [h. et rapuit] eum, et observavit se ibi non semel neque bis. Conturbatumque est cor regis Syriae pro re hac: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis [Ms. indicastis] mihi quis proditor mei sit apud regem Israel? Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Elisaeus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo. Dixitque eis: Ite et videte ubi sit: ut mittam, et capiam eum. Annuatiaveruntque ei [Ms. tacet ei] dicentes: Ecce in Dothan. Misit ergo illuc equos et currus [h.