# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.6.33-54

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.6.33 to 12.2.6.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.6.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.6.33

currum], et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus est, viditque exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus [h. currum]: nuntiavitque ei [Ms. tacet ei], dicens: Eheu, domine mi, quid faciemus? At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt quam cum illis. Cumque orasset Elisaeus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisaei. Hostes vero descenderunt [h. non habet hostes vero, sed, descenderunt] ad eum: [T. CXXXIV.] Porro Elisaeus oravit ad [Ms. tacet ad] Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus, ne viderent, juxta verbum Elisaei. Dixit autem ad eos Elisaeus: Non est haec via, nec ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum quem quaeritis. Duxit ergo eos in Samariam: cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Elisaeus: Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariae. Dixitque rex Israel ad Elisaeum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi? At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: pone [Vulg. sed pone] panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum. Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos [h. misit eos], abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israel. Factum est autem post haec, congregavit Benadad, rex Syriae, universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
