Latin
12.2.6.55 to 12.2.6.81
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.6.55-81
Unproofread scanNot analysed yet
[T. CXXXV.] Cumque rex Israel transiret per murum, mulier [Vulg. ad. quaedam] exclamavit ad eum, dicens: Salva me [h. non habet], domine mi rex. Qui ait: Non te salvat Dominus; unde te possum salvare? de area, an de torculari? Dixitque ad eam rex. Quid tibi vis? Quae respondit: Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus cum hodie, el filium meum comedemus cras. Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixitque ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum. Quae abscondit filium suum. Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat super [Vulg. per] murum. Viditque omnis [h. non habet] populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. Et ait [Vulg. addit rex]: Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si steterit caput Elisaei filii Saphat super eum hodie. Elisaeus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire [h. et atterite eum in ostio]: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est. Adhuc illo loquente cum eis, apparuit nuntius, qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius exspectabo a Domino [h. quid amplius deprecabor Dominum]?