# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.7.1-28

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.7.1 to 12.2.7.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.7.1

[T. CXXXI, Cap. VII.] Dixit autem Elisaeus: Audite verbum Domini: Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere [h. siclo] erit, et duo modii hordei statere [h. siclo] uno, in porta Samariae. Respondens unus de ducibus [h. respondens dux] super cujus manum rex incumbebat, homini Dei [h. viro Dei], ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in coelo, numquid poterit esse quod loqueris [h. Ecce Dominus faciet cataractas in coelo. Numquid poterit esse quod loquor]? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes. [T. CXXXVII.] Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae, qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo [Ms. ut], et transfugiamus ad castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus et [Ms. tac. et] moriemur. Surrexerunt igitur vesperi [h. mane], ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem repererunt. Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae, curruum, et equorum exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, et venerunt super nos. Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos in castris, fugeruntque, animas tantum suas salvare cupientes. Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt, et biberunt. Tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum [h. non habet] reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: haec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
