# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.7.29-50

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.7.29 to 12.2.7.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.7.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.7.29

Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes; Ivimus ad castra Syriae, et nullum ibidem reperimus hominem [Vulg. hominum], nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria. Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus. Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint [Ms. fecerunt] nobis Syri: Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus. Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus. Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex ad [Vulg. in] castra Syrorum, dicens: Ite, et videte. Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt. Et egressus populus diripuit castra Syriae: factusque esi modius similae statere [h. siclo] uno, et duo modii bordei statere [h. siclo] uno, juxta verbum Domini. Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat [Ms. incubuerat], constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portae [h. populus in porta], et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere [h. siclo] uno erunt, et modius similae statere [h. siclo] uno, hoc eodem tempore cras, in porta Samariae: quando responderat dux ille [h. non habet] viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in coelo, numquid poterit fieri quod loqueris [h. Ecce Dominus faciet cataractas in coelo. Numquid poterit esse quod loquor]?

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
