# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.8.1-26

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.8.1 to 12.2.8.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.8.1

[Cap. VIII.] Elisaeus autem locutus est ad mulierem, cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit [Ms. vocabit) enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. Quae surrexit et fecit juxta verbum hominis Dei [h. viri Dei]: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthim diebus mullis [h. septem annis]. Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim, et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis [h. agro suo]. Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra milii omnia magnalia quae fecit Elisaeus. Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset [Al. suscitaret], apparuit mulier, cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis [h. agro suo]. Dixitque Giezi: Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius ejus, quem suscitavit Elisaeus. Et interrogavit rex mulierem: quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quae sua sunt; et universos reditus agrorum [h. agri], a die qua reliquit terram usque ad praesens. [T. CXXXVIII.] Venit quoque Elisaeus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. Et ait rex ad Azael: Tolle tecum [h. in manu tua] munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere [h. Si vivere] potero de infirmitate mea hac? Ivit igitur Azael in occursum ejus, habens secum [h. in manu sua] munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: Si sanari [h. Si vivere] potero de infirmitate mea hac?

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
