# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.8.59-72

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.8.59 to 12.2.8.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.8.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.8.59

Tunc recessit [h. praevaricatus] et Lobna in tempore illo. [T. CXLII.] Reliqua autem sermonum Joram, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ahazias filius ejus pro eo. Anno duodecimo Joram filii Ahab regis Israel, regnavit Ahazias filius Joram regis Judae. Viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia, filia Amri regis Israel. Et ambulavit in viis domus Ahab: et fecit quod malum est coram Domino [h. in oculis Domini], sicut domus Ahab: gener enim domus Ahab fuit. [T. CXLIII.] Abiit quoque cum Joram filio Ahab, ad praeliandum contra Azael regem Syriae in Ramoth [Ms. Ramath] Galaad, et vulneraverunt Syri Joram: qui reversus est, ut curaretur, in Jezrael, quia vulneraverant eum Syri in Rama [Vulg. Ramoth] praeliantem contra Azael regem Syriae. Porro Ahazias filius Joram, rex Juda, descendit invisere Joram filium Ahab in Jezrael, quia aegrotabat ibi.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
