# Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 12.2.9.59-82

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, 12.2.9.59 to 12.2.9.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.9.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-10-libro-duo-malachim/12.2.9.59

Cumque vidisset Joram Jeu dixit: Pax est, Jeu? At ille respondit; Quae pax? adhuc fornicationes Jezabel matris tuae, et veneficia ejus multa vigent. Convertit autem Joram manum suam (h. manus suas), et fugiens ait ad Ahaziam: Insidiae, Ahazia. (T. CXLVI.) Porro Jeu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas (h. brachia): et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo. Dixitque Jeu ad Badacer ducem: Tolle, projice eum in agro Naboth Jezraelitae: memini enim quando ego et tu sedentes in curru [h. in curribus junctis] sequebamur Ahab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens: Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc igitur tolle, et projice eum in agrum, juxta verbum Domini. [T.CXLVII.] Ahazias autem rex Juda, viden hoc [h. non habet], fugit per viam domus horti, persecutusque est eum Jeu, et ait: Etiam hunc percutite [Ms. percute] in curru suo: et percusserunt cum in ascensu Gaber [h Gur], qui est juxta Jeblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi. Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum [h. non habet], et tulerunt in Jerusalem: sepelieruntque [Vulg. add. eum] in sepulcro cum patribus suis in civitate David. Anno undecimo Joram filii Ahab, regnavit Ahazias super Judam, venitque Jeu in Jezrael. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram ingredientem Jeu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zamri, qui interfecit dominum suum [h. num pax est Zamri, qui interfecit dominum suum]? [T. CXLVIII.] Levavitque Jeu faciem suam ad fenestram, ei ait: Quae est ista [h.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp505/tmp505/tmp505.tmp505.opp-lat1.xml.
