Latin
3.361 to 3.410
Jerome, Divina Bibliotheca 10. Libro Duo Malachim 3.361-410
Unproofread scanNot analysed yet
CLXXXI. Ubi Manahen moritur, et regnat post eum Phaceia filius ejus, et est decimus septimus rex. CLXXXII. Ubi occiditur Phaceia a Phacee, qui fuit rex decimus octavus in Israel. CLXXXIII. Ubi Osee filius Phaceia occidit Phocee, et regnat decimus nonus in Israel. CLXXXIV. Ubi Scriptura redit ad Jonatham regem Juda, quem dicit regnasse annos xvi. CLXXXV. Ubi Jonatham moritur, et regnat Achaz duodecimus in Juda annos xvi. CLXXXVI. Ubi Achaz rex Juda filium suum idolis consecrat. CLXXXVII. Ubi Achaz altare novum fieri jubet ab Uria secerdote. CLXXXVIII. Ubi ordinat rex Achaz cum Uria sacerdote, quae sacrificia novo altari imponantur. CLXXXIX. Hic moritur Achaz, et regnat pro eo Ezechias decimus tertius. CXC. Ubi redit Scriptura ad regem Israel, et ostendit Osee regnasse ix annis. CXCI. Hic explicitis regibus Israel, qui sunt a Jeroboam usque in Osee novemdecim: Captivatus populus Israel a Salmanasar rege Assyriorum. CXCII. De gentibus a rege Assyriorum in Samariam transductis, et a leonibus devoratis. CXCIII. Commemoratio mandatorum legis per Moysen populo datae. CXCIV. Ubi ad regem Juda Scriptura revertitur, et dicit, Ezechiam regnasse annos xix. CXCV. Hic ostenditur Ezechiam et lucos et serpentem aeneum, quem Moyses erexerat, comminuisse. CXCVI. Ubi Salmanasar rex Syriae Samariam debellat temporibus Ezechiae regis Juda. CXCVII. Ubi Ezechias rex Juda Isaiam consulit obsessus a rege Assyriorum. CXCVIII. Ubi Isaias propheta Ezechiae victoriam pollicetur. CXCIX. Ubi Rabsaces in regionem suam revertitur. CC. Ubi Isaias prophetat de rege Assyriorum ad Ezechiam. CCI. Ubi Ezechiae mors ab Isaia pronuntiatur. CCII. Ubi adduntur Ezechiae ad vitam xv anni. CCIII. Munera missa Ezechiae a rege Babylonis. CCIV. Prophetalio Isaiae venturum populum Juda in captivitatem Babyloniae. CCV. Hic moritur Ezechias, et regnat filius ejus Manasse lv annis, et est rex in Juda xiv.