# Divina Bibliotheca 11. Liber Isaiae Prophetae 13.3.2

Jerome, Divina Bibliotheca 11. Liber Isaiae Prophetae, Incipit Liber Isaiae Prophetae, Onus Deserti Maris. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-11-liber-isaiae-prophetae/13.3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-11-liber-isaiae-prophetae/13.3.2

et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit, et dixit: Cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram, Tritura mea, et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. ONUS DUMA. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid do nocte? custos, quid de nocte? Dixit custos: Venit mane, et nox: si quaeritis, quaerite: convertimini, venite. ONUS IN ARABIA. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii: Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel loculus est. ONUS VALLIS VISIONIS. [Cap. XXII.] Quidnam tibi quoque est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans: Interfecti lui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. Cuncti principes tui fugerunt simul, dure …ue ligati sunt: Omnes qui inventi sunt, vincti sunt pariter, procul fugerunt. Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei. Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum in valle visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. Et Elam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 11. Liber Isaiae Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp506/tmp506/tmp506.tmp506.opp-lat1.xml.
