Latin
Praefatio Hieronymi In Ezechielem
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 17
Unproofread scanNot analysed yet
Ezechiel propheta cum Joachin rege Juda captivus ductus est in Babylonem: ibique iis qui cum eo capti [Al. captivi] fuerant, prophetavit, poenitentibus quod ad Jeremiae vaticinium se ultro adversariis tradidissent, et viderent adhuc urbem Jerosolymam stare, quam ille casuram esse praedixerat. Trigesimo autem aetatis suae anno, et captivitatis quinto, exorsus est ad concaptivos loqui. Et eodem tempore, licet posterior, hic in Chaldea, Jeremias in Judaea prophetaverunt. Sermo ejus nec satis disertus, nec admodum rusticus est: sed ex utroque medie temperatus. Sacerdos et ipse, sicut et Jeremias: principia voluminis et finem magnis habens obscuritatibus involuta. Sed et Vulgata ejus editio non multum distat ab Hebraico. Unde satis miror quid causae exstiterit, ut si eosdem in universis libris habemus interpretes, in aliis eadem, ia aliis diversa transtulerint. Legite igitur et hunc juxta translationem nostram; quia per cola scriptus et commata, manifestiorem legentibus sensum tribuit. Si autem amici mei et hunc subsannaverint, dicite eis quod nemo eos com- pellat ut scribant. Sed vereor, ne illud cis eveniat quod Graece significantius dicitur, ut vocentur Ιοίοοροι, id est, manducantes sannas.