Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.112
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia luminaria coeli moerore faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus. Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis. Et stupescere faciam super te populos mullos: et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum: et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae tuae. Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi, in gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam: inexpugnabiles omnes gentes hae: Et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus. Et perdam omnia jumenta ejus, quae erant super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turhabit eas. Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus: Cum dedero terram Aegypti desolatam: deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores ejus et scient quia ego Dominus. Planctus est, et plangent eum: filiae gentium plangent eum super Aegyptum, et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus. Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis. cane lugubre super multitudinem Aegypti: Et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum. Quo pulchrior es, descende, et dormi cum incircumcisis. In medio interfectorum gladio cadent: gladius datus est, attraxerunt eam, et omnes populos ejus. Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi, interfecti [Al. cum incircumcisis interfectisque] gladio. Ibi Assur, et omnis multitudo ejus, in circuitu illius sepulcra ejus. omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio. Quorum data sunt sepulcra in novissimis laci: et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus: Universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. Ibi Aelam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulcri sui [Al. illius]: Omnes hi interfecti, ruentesque gladio: qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam: Qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in uni-