# Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.149

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, Incipit Liber Ezechielis Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.149

et latitudinem viginti quinque cubitorum. Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem: Et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. Et porta atrii interioris contra portam aquilonis, et orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores. Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras caeteras: quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum [Al. in qua erat 50 cubitorum longitudo, et latitudo 25, absque cubitorum]. Et in gradibus septem ascendebatur ad eam: et vestibulum ante fores ejus: et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde in fronte ejus. Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via austiali, centum cubitos. Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores. Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris: et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum. Et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte, et octo gradus erant [Al. add. ejus], quibus ascendebatur per [Al. ad] eam. Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris: et palmae caelatae in fronte ejus hinc et inde: et in octo gradibus ascesum ejus. Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores, Thalamum ejus, frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et caelatura palmarum in fronte ejus hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. Et per singula gazophylacia ostium in frontibus [Al. Foribus] portarum: ibi lavabant holocaustum. Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, el duae mensae inde: ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato, et pro delicto. Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae, quae pergit ad aquilonem, duae mensae: et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae: Quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde;

---

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp509/tmp509/tmp509.tmp509.opp-lat1.xml.
