Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.151
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam; sacerdotum erit [Al. tacet erit], qui excubant in custodiis templi. Porro gazophylacium, quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris. Isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi. Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubilis hinc, et quinque cubilis inde: et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. Longitudinem autem vestibuli vingiti cubitorum,