# Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.178

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, Incipit Liber Ezechielis Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.178

sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae: In littoribus autem ejus, et in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. Et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: Per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur: Et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam, Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel: quia Joseph duplicem funiculum habet. Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus; super [Al. in] quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem. Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Ethalon, venientibus Sadada, Emath, Berotha, Saharim, quae est inter terminum [Al. medium] Damasci et coufinium Emath, domus Atthicon, quae est juxta terminum Auran. Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon terminus Damasci, et ab aquilone ad aquilonem, et terminus Emath: plaga autem [Al. tacet autem] septentrionalis. Porro plaga orientalis de medio Auran. et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Jordanis disterminans ad mare orientale, metiemini etiam plagam orientalem. Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: et [Al. Cades quoque est] torrens usque ad mare magnum: et [Al. haec est] plaga ad meridiem ausralis: Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum donec venias Emath: haec est plaga maris. Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel; et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: Et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vohiscum divident possessionem in medio tribuum Israel. In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. [Cap. XLVIII.] Et haec nomina tribuum a aquilonis juxta viam Ethalon pergentibus Emath, atrium Enon terminus Damasci ad aquilonem juxta Emath. Et erit ei plaga orientalis [Al. a plaga orientali] mare, Dan una. Et ad terminum [Al. a termino] Dan, a plaga orientali usque ad plagaro maris, Aser una: Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una. Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp509/tmp509/tmp509.tmp509.opp-lat1.xml.
