Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.26
Unproofread scanNot analysed yet
Et stetit in introitu portae domus Domini orientalis: Et gloria Dei Israel erat super ea. Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel juxta fluvium Chobar: et intellexi quia cherubim essent. Quatuor, per quatuor, vultus uni, et quatuor alae uni; et similitudo manus hominis sub alis eorum. Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi. [Cap. XI.] Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum. Et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.