Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.28
Unproofread scanNot analysed yet
dicit Dominus Deus. Et elevaverunt cherubim alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israel erat super ea. Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad orientem urbis, Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio, quam videram. Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi. [Cap. XII.] Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, el non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est.