Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.37
Unproofread scanNot analysed yet
Vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios, neque filias: sed ipsi soli liberabuntur. Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem, et jumentum: Et Noe, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt: sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas. Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, misero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus: tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: