# Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.47

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, Incipit Liber Ezechielis Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.47

et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis. Et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum: et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis. Et requiescet indignatio mea in te: et auferetur zelus meus a te, et quiescam: nec irascar amplius. Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae: et provocasti me in omnibus his. Quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus. Filia matris tuae es tu, quae projecit virum suum, et filios suos: Et soror sororum tuarum es tu, quae projecerunt viros suos et filios suos: Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorrhaeus. Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam: Soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae ejus. Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: Pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua ipsa, et filiae ejus, sicut fecisti tu, et filiae tuae. Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus: Et manum egeno et pauperi non porrigebant. Et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas, sicut vidi. Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: justificatae sunt enim a te: Ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas. Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus: Et convertam reversionem tuam in medio earum, ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus, quae fecisti consolans eas. Et soror tua Sodoma, et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam: et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam: et tu, et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp509/tmp509/tmp509.tmp509.opp-lat1.xml.
