# Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.48

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, Incipit Liber Ezechielis Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.48

Non fuit aulem Sodoma soror tua audita in ore tuo, in die superbiae tuae, antequam revelaretur malitia tua: Sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum, quae ambiunt te per gyrum. Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus. Quia haec dicit Dominus Deus. Et faciam tibi, sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum: Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae: et suscitabo tibi pactum sempiternum. Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis: cum receperis sorores tuas te [Al. tecum] majores cum minoribus tuis: Et dabo eas tibi in filios, sed non ex pacto tuo.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp509/tmp509/tmp509.tmp509.opp-lat1.xml.
