# Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.53

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, Incipit Liber Ezechielis Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.53

Et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: Et hominem nun contristaverit: pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: Panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: Ab iniquitate averterit manum suam, judicium verum fecerit inter virum et virum: In praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem Hic justus est, vita vivet, ait Dominus Deus. Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguirrem, et fecerit imum de istis: Et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comeden…em; et uxorem proximi sui polluentem: Egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, Et ad idola levantem oculus suos, abominationem facientem: Ad usuram dantem, et amplius accipientem: Numquid vivet? Non vivet. Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur, sanguis ejus in ipso erit. Quod si genuerit filium, qui videns omma peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile [Al. similiter] eis: Super mo tes non comederit, et oculus suos non levaverit ad idola domus Israel, Et uxorem proximi sui non violaverit: Et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, Panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento. A pauperis injuria a verterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit: Hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. Pater ejus quia [Al. qui] calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce [Al. hic] mortuus est in iniquitate sua.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp509/tmp509/tmp509.tmp509.opp-lat1.xml.
