Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.59
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terrae Aegypti. Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, in quorum medio erant, et inter quas apparui eis, ut educerem eos de terra Aegypti. Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi in desertum. Et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciat homo, et vivat in eis, In super et sabbata mea dedi eis, ur esset signum inter me et eos: et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. Et irritaverunt me domus Israel in deserto, in praeceptis meas non ambulaverunt,