# Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.60

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, Incipit Liber Ezechielis Prophetae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-14-liber-ezechielis-prophetae/18.60

et judicia mea projecerunt, quae faciens homo v. vet in eis: et sabbata mea violaverunt vehementer: Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos. Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram genitibus, de quibus ejeci eos in conspectu earum. Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem [Al. educerem] eos in terram, quam dedi eis, fluentem facte et melle, praecipuam terrarum omnium: Quia judicia mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt: post idola enim cor eorum gradiebatur. Et pepercit oculus meus super eos, ut interficerem eos. nec consumpsi eos in deserto. Dixi autem ad filios eorum iu solitudine. In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini. Ego Dominus Deus vester: in praeceptis meis ambulate, judicia mea custodice et facite ea: Et sabbata mea sanctificate, ut sit signum inter me et vos, et sciatis [Al. sciatur] quia ego sum Dominus Deus vester. Et exacerbave unt me filii, in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea: quae cum fecerit homo, vivet in eis: et sabbata mea violaverunt: Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. Averti amem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus ejeci eos in oculis earum. Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos iu nationes, et ventilarem in terras: Eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. Ergo et ego dedi cis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent. Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicia sua: et scient quia ego Dominus. Quamobrem loquere ad domum Israel, filli hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me palres vestri, cum sprevissem me contemnentes: Et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut darem illam eis. Viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas; et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt [Al. add. ibi] libationes suas. Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? et vocatum est nomen ejus: Excelsum, usque ad hanc diem. Propierea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe [Al. tac. certe] in via patrum vestrorum vos

---

Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp509/tmp509/tmp509.tmp509.opp-lat1.xml.
