Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.67
Unproofread scanNot analysed yet
revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris: Pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini. Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita: Haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne haec est, quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non facium est, donec veniret [Al. fiet et veniat] cujus est judicium, et tradam ei. Et tu, fili hominis, propheta, et die: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, et dices: Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te, ut interficias, et fulgeas,