Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.78
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: Sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias. Viri ergo isti [Al. tacet isti] justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: Quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum. Haec enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam. Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: Filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. Et auferam scelus de terra,