Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.86
Unproofread scanNot analysed yet
Filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem: ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus. Et in Moab faciam judicia: et scient quia ego Dominus. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis, Idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro: et qui sunt [Al. desunt] in Dedan, gladio cadent.