Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.90
Unproofread scanNot analysed yet
Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: In terra sedebunt: et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur. Et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuistis fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? Nunc stupebunt naves in die pavoris tui: et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. Quia haec dicit Dominus Deus [Al. tacet Deus]: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur: et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae: