Latin
Incipit Liber Ezechielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 14. Liber Ezechielis Prophetae 18.92
Unproofread scanNot analysed yet
dicit Dominus Deus. [Cap. XXVII.] Et facium est verbum Domini ad me, dicens. Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum: Et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita. Finitimi tui, qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum: Abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: Cedrum de Libano tulerunt ut facerent libi malum. Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae. Byssus varia de Aegypto texta est libi in velum ut poneretur in malo: Hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. Habitatores Sidonis et Aradii [h. Arvad] fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. Senes Biblii, et prudentes ejus, praebuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae: omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae. Persae, et Lydia, et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui; clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo, Filii Aradii [h. Arvad] cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pygmaei, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas. Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa aerea adduxerunt populo tuo. De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum. Filii Dedan negotiatores tui: