Latin
Praefatio S. Hieronymi In Duodecim Prophetas
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 1
Unproofread scanNot analysed yet
Non idem ordo est duodecim prophetarum apud Hebraeos, qui et [Al. est] apud nos. Vnde secun- dum id quod ibi legitur, hic quoque dispositi sunt. Osee commaticus est, et quasi per sententias loquens. Joel planus in principiis: in fine obscurior. Et usque ad Malachiam, habent singuli proprietates suas: quem Esdram scribam, legisque doctorem Hebraei autumant. Et quia longum est nunc de omnibus dicere: hoc tantum vos, o Paula et Eustochium, admonitas volo, unum librum esse duodecim prophetarum: et Osee σύγχρονον Isaiae: Malachiam vero Aggaei et Zachariae fuisse temporibus. In quibus autem tempus non praefertur in titulo, sub illis eos regibus prophetasse, sub quibus et hi qui ante eos habent titulos, prophetaverunt.