Latin
Incipit Liber Osee Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 19.6
Unproofread scanNot analysed yet
et illi exaudient terram. Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et haec exaudient Jezrael. Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus, quae fuit absque misericordia. Et dicam non populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu. [Cap. III.] Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram: sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum, Et fodi eam mihi quindecim argenteis, Et coro hordei, et dimidio coro hordei. Et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me: non fornicaberis, et non eris viro: sed et ego exspectabo te. Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et