Latin
Incipit Liber Joel Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 15. Libri XII Prophetarum 20.2
Unproofread scanNot analysed yet
Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decoriticavit: nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae [Al. tuae]. Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdoies ministri Domini. Depopulata est regio, luxit humus: Quoniam devastatum est trilicum, confusum est vinum, elanguit oleum: Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. Vinea confusa est et ficus elanguit: malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum.